lunedì 19 giugno 2017

De Pradae secretis (aestiva excursio)


 

In arcano inexplorato luco, qui ab domo nostro ad ignotos fines pertinet, specie mirabilis sed cultorum egens viculus "Prada" appellatur est.
vere is pagus anno MCMLIII ab Urbe condita a vicinae urbis civibus aedificatus est, ut eorum civitas ex peste effugere posset. nam, nisi ii cives migravissent, earum communitas tota  periculo  defuncta non esset ob morbi immanitatem.
hodie ad Prada cum avia, sorore consobrinaque mea contendi, sed fascinationem loci antiquitatis plane probare non potuimus, quod silva, quae domos occupabat, nuper a industriis sedulisque manibus caesa est.
qaumquam hae res gestae exiguam partem Pradae pulchritudinis subduxerunt, cum ruderes virentibus spoliaverint, isti discrimini ignosco quod id factum est ut integritas loci aetatem ferre possit.
Igitur puto, a nobis gratiam lignatoribus actam esse debere.
iter quod ad vicum ducit, impervium est, sed mirabiles visiones regionis  ex alto loco praebet.

tamen, cum semita grata sit, secundum iter nemini cucurrimus et propter hunc rem, a tristitia affecti sumus.nam me piget homines paucos Pradam videre, quoniam is vicus invitamentum nostrae regionis est.
gratia avo nostro etiam agere debemus, quod is a misericordia affecto, cum curro ab Prada ad domus nos comitatus est. prima dies nostrae vacationis amabilem experientiam nobis praebuit... avi mei mihi docuerunt diem nostram carpta esse debere, et hodie eorum praeceptum secutus sumus.

 Una piacevole escursione estiva a Prada, una perla nascosta del Ticino :)